- ANTIPHONARIUM
- ANTIPHONARIUMvolumen, in quo Antiphonae totius anni continentur; a Gregorio Magno in Ecclesia Romana ordinatum, ut Bernus refert c. 1. et ab Elisagro Presbytero in Gallicanam Ecclesiam introductum, docente Amalariô. Agobardus l. de divina Psalmodia, Necesse fuit omnem facrorum officiorum seriem, quae solitô Cantorum ministeriô, per totum anni cir culum, in Ecclesiasticis conventibus, exbibetur ---- diligentius et plenius in libello, quem usitatô vocabulô, Antiphonarium, nuncupant, colligere atque digerere. De huius ordine librum scripsit Amalarius Fortumatus; qui Responsorium quoque, a Responsoriis quae ibidem continentur, dicitur. Antiphonarium diurnum et nocturnum, quorum scil. usus in diurnis nocturnisque officiis, occurrunt in Chron. Casinensi l. 3. c. 62. apud Car. du Fresne in Glossar. Apud Spelmannum, Romanum Antiphonarium composuisse fertur S. Gregorius, illudque notâ Romanâ notâsse; quod postea Hadrianus Papa, Carolo M. dedit cum Theodoro et Benedicto Ecclesiae Romanae doctissimis cantatoribus, ut iuxta idem cantum Gallicum emendarent. Quod et factum, et nota Romana deinde Francica appellata est. Vide eum Gloss. Archaeol. ubi inter alia, in Coenobio obscuro de Crabhuse, agri Norfolciensis, duo Antiphonaria, circa A. C. 1424. viginti sex marcis i. e. 52. libris Anglicis constitisse, refert.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.